라틴어 문장 검색

Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:1)
Alii iudicium favebant hoc eo tendisse ut ferocitatem populi remprimerit, eumque propter inopiam humiliorem redderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:22)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장8)
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장21)
Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:9)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
ventis fluitent an vera minentur sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:240)
non inter geminos Anguis glaciale Triones sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:235)
cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:6)
patet ad medias per devia noctes saetigerum latus et torvae coma sibila frontis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 55:1)
dum sibila respicit Iron cuspidis Argivae, Pyliam latere accipit hastam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 211:1)
ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit sibila, seque metu postquam sua vellera circum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 553:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION