라틴어 문장 검색

Nam, ubi alterum integrum est, plus opis in eo, quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:1)
praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 32:4)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 38:4)
In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 14:2)
Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 14:3)
neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 1:2)
Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis conligata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:3)
Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:4)
et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:5)
sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:3)
quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 20장 1:3)
saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:2)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION