라틴어 문장 검색

thorax levi manu pertractandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장69)
perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장28)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)
Tum vero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장44)
Ad thoracis nardi P. 1;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장34)
inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장163)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장164)
Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장169)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
si vel ad vessicam vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장232)
Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장6)
dein fibula oris cutis inicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장8)
Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장24)
Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장29)
si dolor est, tertia die resolvendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION