라틴어 문장 검색

Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
그런데 올리브 나무에서 몇몇 가지가 잘려 나가고, 야생 올리브 나무 가지인 그대가 그 가지들 자리에 접붙여져 그 올리브 나무 뿌리의 기름진 수액을 같이 받게 되었다면, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장17)
Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.
나의 형제 여러분, 무화과나무가 올리브 열매를 내고 포도나무가 무화과를 낼 수 있습니까? 짠 샘도 단 물을 낼 수는 없습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장12)
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
그들은 땅의 주님 앞에 서 있는 두 올리브 나무이며 두 등잔대입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 11장4)
Flaccus olīvās colligit.
Flaccus는 올리브 열매를 모은다 (옥스포드 라틴 코스 1권, Quintus helps his father8)
Flaccus magnum saccum lānae portat; Scintlla olīvās et fīcōs in calathōs pōnit.
Flaccus는 모직의 큰 자루를 나른다; Scintilla는 올리브 열매들과 무화과 열매들을 바구니에 놓는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day2)
Flaccus lānam portat, Scintilla olīvās, Horātia fīcōs; festinant ad forum.
Flaccus는 모직을 나르고, Scintilla는 올리브 열매들을, Horatia는 무화과 열매들을 나른다; 그들은 광장으로 서두른다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day7)
intereā fēmina ad Scintillam accēdit et 'quantī' rogat 'olīvae sunt?
그러는 동안 여자가 Scintilla에게 다가와서 묻는다. '올리브들이 얼마죠?' (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day19)
illa respondet: 'illās olīvās ūnō dēnāriō vendō.'
그녀가 대답한다. '그 올리브들은 한 데나리우스에 팔아요' (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day20)
fēmina olīvās emit.
여자가 올리브들을 산다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day21)
olīvam ascendit et olīvās dēcutit.
올리브 나무에 올라가서 올리브 열매를 딴다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quintus helps his father7)
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
그대가 본래의 야생 올리브 나무에서 잘려 나와, 본래와 달리 참 올리브 나무에 접붙여졌다면, 본래의 그 가지들이 제 올리브 나무에 접붙여지는 것이야 얼마나 더 쉬운 일이겠습니까? (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장24)
Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc. Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:7)
Sic mirti presunt lauris, oleaster oliuis, Sic saliunca rosis, uilis sic alga iacintis Prefertur germinique lutum uiolisque cicuta;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:2)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION