라틴어 문장 검색

nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2233)
Si aeris totius pars tantùm centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque adeò non minus audiri quàm si quis sonum eundem in aere libero excitatum audiendo, subinde ad decuplam distantiam à corpore sonoro recederet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:3)
& coma seu Atmosphaera Cometae, ascendendo ab illius centro, quasi decuplo altior sit quàm superficies nuclei, deinde cauda adhuc altius ascendat, debebit cauda esse quàm rarissima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:9)
Nationum Unitarum Consilium de tolerabili progressu, Rio+20 nuncupatum (in urbe Flumenianuariensi anno MMXII), tam amplam quam inefficacem finalem Declarationem edidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:4)
Omnes Veteris Testamenti tramites in Christum vergunt, fit Ille « sic » definitum erga omnes repromissiones, fundamentum nostri « Amen » finalis erga Deum (cfr 2 Cor 1,20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:5)
Christiani vero concretum ac potentem Dei amorem confitentur, qui in historia vere operatur eiusque finalem sortem statuit, qui amor conveniri potest, qui in Christi Passione, Morte ac Resurrectione cumulate revelatus est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:14)
equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi condicio produxit, quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel repellant, cornu dens unguis arma genuina sunt), membra vero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 3:1)
namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION