라틴어 문장 검색

nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:4)
Degustant artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:75)
et omnes Haud aliter medio revocavit ab aequore puppes, Quam, simul effetas linquunt examina ceras, Atque oblita favi non miscent nexibus alas, Sed sibi quaeque volat, nec iam degustat amarum Desidiosa thymum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:56)
nam quod ibi in precatione, ubi augurio petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3407)
degustat vulnere corpus id est leviter tangit, id est stringit, propter exiguitatem sanguinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3761)
et flumina libant hic 'libant' degustant, alibi defundunt, ut "pateras libate Iovi".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 544)
teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis sensusque degustet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 223:3)
ex qua licet pauca degustes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 17:3)
tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 7:3)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
nec degustanti lotos amara fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 108)
Amorem degustans quo Deus elegit eum atque uti populum constituit, Israel percipere poterat unitatem divini consilii, ab origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:2)
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat volnere corpus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:13)
degustanda tamen haec prooemio, non consumenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION