라틴어 문장 검색

Sane ante utriusque exitum, quo egregiam Otho famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus Vitellii ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines timebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장1)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
duobus facinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem apud posteros meruit bonae famae quantum malae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장4)
adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장6)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)
plus apud socordem animum laetitia quam cura valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장5)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)
Vitellianus miles socordi custodia clausos circumdedit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장11)
Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 1:1)
itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:7)
Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:2)
qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 8:2)
Hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:1)
an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION