라틴어 문장 검색

Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
umentemque hic participium positum est verbo carens;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5891)
ergo 'umentem' pro 'umidam', quoniam noctu ros cadit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5892)
umentem umbram quia nox omnis umida est, ut noctes lentus non deficit umor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 71)
unde bene 'umentem' posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 75)
ergo 'inluminaverit'. huic contrarium quotiens umentibus umbris nox operit terras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1194)
prosequitur lacrimis longe oculis eam sequebatur umentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4761)
Substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et Hunc forsitan proclamo in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:9)
Illis contulerim, quas quondam nuda Dione Pingitur umenti sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1424)
discite nunc, quare Fortunae tura Virili detis eo, calida qui locus umet aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권100)
Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:1)
Nitenti tamen est similis curvataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:5)
Sustulit illa umentes oculos, stantemque in puppe relicta concussaque manu dantem sibi signa maritum prima videt redditque notas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:2)
pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:15)
Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, haec tibi serta placent, crudelis et impia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION