라틴어 문장 검색

Domnus Karolus imperator, dum Aquisgrani hiemaret, anno aetatis circiter septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo subactaeque Italiae quadragesimo tertio, ex quo vero imperator et augustus appellatus est, anno XIIII., V. Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 224:2)
completisque ibi viginti vel eo amplius diebus Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 238:2)
Quibus ibi auditis atque dimissis imperator Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:7)
venatorio quoque exercitio more solemni ibidem exacto Aquasgrani ad hiemandum revertitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 259:2)
Completisque his, quae ob regni utilitatem inchoaverat, et sacramento, quod apud Noviomagum pars optimatum iuraverat, generaliter consummato ipse Aquasgrani revertitur, filium autem Hlotharium post nuptias ritu solemni celebratas ad hiemandum Wormatiam misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 273:1)
Ipse vero peracta autumnali venatione trans Rhenum ad hiemandum in loco, qui Franconofurd appellatur, profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:4)
quibus omnibus auditis ac dimissis ipse in eodem loco constructis ad hoc opere novo aedificiis, sicut dispositum habuerat, hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 284:2)
Ipse Aquasgrani, ubi hiemare statuerat, profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:6)
Aquasgrani - nam ibi tunc imperator hiemaverat - venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:2)
Aquasgrani, ubi hiemare constituerat, profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 319:1)
Imperator circa missam sancti Martini Aquasgrani ad hiemandum venit ibique positus totum hiberni temporis spatium in diversis conventibus ob necessaria regni negotia congregatis inpendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 334:1)
qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
Sed Nortmanni incendiis et devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa sua defertur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:3)
Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:9)
Nortmanni hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION