라틴어 문장 검색

hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est, abicit exceptamque avidis circumligat ulnis, iam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권79)
nec segnius ardens occurrit, niveo quam flammiger ales olori imminet et magna trepidum circumligat umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권306)
id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION