라틴어 문장 검색

dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장68)
Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장71)
sub costis vero prioribus, quinque, quas ΝΌΘΑΣ Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장78)
Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장126)
isque si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장20)
A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:2)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:4)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:1)
qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:3)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:1)
nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:7)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)
Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION