라틴어 문장 검색

'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6886)
atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt quam sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus existunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:2)
Iamque mare invectae flumen populare relinquunt et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:1)
an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat, praeficeret mundumque tuis servire iuberet imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos dederet, arbitrium de te tibi credere avarus nollet ut indigno libertatemque negaret?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1179)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:16)
Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:17)
In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem.
(불가타 성경, 미카서, 7장12)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:5)
OMNIUM fluminum quae in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Graeci τη`ν εἴσω θάλασσαν appellant, maximum esse Nilum consentitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VII 2:1)
Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
(불가타 성경, 요나서, 2장4)
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION