라틴어 문장 검색

Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris praedicabat mentem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:25)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:8)
Episcopus Podiensis, qui audita tam gravi contentione magnum praecessit exercitum, videns corda suorum metu fluxa aliquantulum deficere laesione equorum, pectorumque suorum transfixione, sermonem iterat, populumque Dei vivi nomine sic roborat ad defensionem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:1)
Ad haec quidam frater fidelissimus, genere Longobardus, vita et ordine clericus, juxta praefatum novum praesidium consistens, desolatis Christi militibus omnibus, qui illic aderant clericis, laicis, nobilibus et ignobilibus, magnum exhibuit solatium, quo dubia corda cunctorum metuque fluxa relevavit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:1)
Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:5)
Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:3)
"Seculum enimhoc quasi pons instabilis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:15)
In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:13)
Saeculum est quasi pons instabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 204:2)
Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Si enim minimus sit fluxus maris, ad idem punctum parvitatis revertetur die quarta decima.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:11)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION