라틴어 문장 검색

siccabat] exprimebat vel abluebat, ut vulnera siccabat lymphis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6871)
lymphata percussa furore Lympharum, sicut cerritos a Cerere dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3774)
vulnera siccabat lymphis siccabat aqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8341)
lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
nuda superfusis tingamus corpora lymphis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:11)
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:1)
nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:11)
Videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:6)
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:6)
at inde prodit anus divamque videt, lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:3)
Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:6)
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION