라틴어 문장 검색

praecipueque eruca et nasturtium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:6)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VIII Quae adurant. 1:1)
Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 14:1)
Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 4:1)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 42:1)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine foeni graeci mixta, sic, ut his invicem rosa atque intubi succus adjiciatur, dum mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 71:2)
sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:6)
At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:8)
Haec aqua ducenda est, in qua vel foenum graecum, vel malva decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 6:1)
erucas viridis, inulas ego primus amarasmonstravi incoquere;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장30)
tu tantum erucis inprime dentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX64)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 6:2)
illa quidem foeno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION