라틴어 문장 검색

Res est igitur amor ab omnibus appetenda et a cunctis diligenda per orbem, qui universorum meruit tristitiam propulsare et alacritatis statum cuilibet reformare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:6)
Ille namque quo ad aeterni regis iudicium iudicatur petere instanter et ad ostium propulsare indesinenter, cui propria merita suffragantur fideique puritate iuvatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:5)
Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:7)
Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:22)
Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:2)
Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:1)
Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:38)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
«Boemundum et hunc Tankradum, quos sic veneramini ac formidatis, nequaquam magistros majores et potentiores Christiani exercitus credatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:2)
«Non turbemini, neque formidet cor vestrum in hac imperatoris vulgata reversione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:6)
Omnia subito probantur incauta, et male constructio loci tuncqueritur, quando pericula formidantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 67:2)
Inde eciam Cassiodorusdixit, "Non est parvum tormentum adversus aliquod formidare venturum, dumsemper extimatur emergere quod timetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:17)
Securitas est incommoditates imminentesvel rerum cohoate affines non formidare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 58:3)
Debet enim esse pulchrum, non turpe,quia secundum leges turpia lucra sunt ab hominibus propulsanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:5)
Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quæritur, quando jam pericula formidantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION