라틴어 문장 검색

Opportuna tamen valli pars visa propinqui, Quam Minuci castella vocant, et confraga densis Arboribus dumeta tegunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:3)
vincto fossore coluntur Hesperiae segetes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:44)
gregibus dumeta carerent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:87)
ac tota teguntur Pergama dumetis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:14)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6528)
dumeta frutices.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 151)
Quod cum efficere vultis, in dumeta conrepitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:8)
cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta compellimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:2)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)
nec, cum sis cetera fossor, tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
(페르시우스, 풍자, satire 558)
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, liberaque a ferro crura futura putet, haec facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia iactet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 617)
hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 13)
Fratres ephebi fossor et pastor duo, quos feminarum prima primos procreat, sistunt ad aram de laborum fructibus Deo sacranda munerum primordia.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말1)

SEARCH

MENU NAVIGATION