라틴어 문장 검색

Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nec, cum sis cetera fossor, tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
(페르시우스, 풍자, satire 558)
Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.5)
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, liberaque a ferro crura futura putet, haec facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia iactet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 617)
hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 13)
Fratres ephebi fossor et pastor duo, quos feminarum prima primos procreat, sistunt ad aram de laborum fructibus Deo sacranda munerum primordia.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말1)
hac atque illac perfluo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 251)
id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens robustus iugera fossor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:3)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
quippe si et campum stiva tremente proscindas aut prati floreas opes panda curvus falce populeris aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 3:2)
quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite viso pallidus fossor redit erutoque concolor auro?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum6)
"ceu saepta novus iam moenia laxet fossor et hostiles inimicent classica turmas, praefuris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권159)
At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, Perfluat et pomis candidus ante sinus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1036)
cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quae a fossoribus statim colliguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION