라틴어 문장 검색

per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, prona, fragosa petunt, ardua transibunt, scissa minutatim labefacto corpore frusta carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.34)
densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:17)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
reboante flexo concitos cornu modos,
(세네카, Troades 800:1)
Bistonides veluti Ciconum cum forte pruinas Ogygiis complent thiasis, seu Strymonos arvis seu se per Rhodopen seu qua nimbosus in aequor volvit Hyperboreis in cautibus Hismarus Hebrum dat somno vaga turba, simul lassata quiescunt orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 202)
"dura fronte legit mollis amicitia, nil totum prodest adiectum laudibus illud Vlpia quod rutilat porticus aere meo vel quod adhuc populo simul et plaudente senatu ad nostrum reboat concava Roma sophos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Priscum Valerianum virum praefectorium 6)
miscet cuncta fragor resuscitatus, quantum non cyparissifer Lycaeus, quantum non nemorosa tollit Ossa crebras inrequieta per procellas, quantum nec reboant volutae ab Austro Doris Trinacris aut voraginoso quae vallat sale Bosphorum Propontis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium96)
cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION