라틴어 문장 검색

Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:1)
Equienti mulae cruda brassica datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:3)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules, Nitrata viridis brassica fiat aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XVII Fascis coliculi1)
fraga mora, quae in herbis nascuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 921)
quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:5)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:8)
DamoetasQui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON72)
excussa silvis poma compescunt famem et fraga parvis vulsa dumetis cibos faciles ministrant, regios luxus procul est impetus fugisse:
(세네카, 파이드라 7:11)
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre me notat et iunco brassica uincta leui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 232)
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, eo laserpici libram pondo diluont, teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt prius quam triverunt oculi ut extillent facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION