라틴어 문장 검색

ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)
hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 1:3)
et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
sin placuit, frameas concutiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:2)
tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:3)
exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 1:2)
fremit obice ponti clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 741:2)
tantum oculos pressere manu, velut agmina cernant Bumenidum ferrumve super Bellona coruscet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 242:1)
prima coruscanti signum dedit aegide virgo fulmineam iaculata facem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 698:1)
qualiter ex alta cum Iuppiter arce coruscat, Pliadas ille movens mixtumque sonoribus imbrem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 324:1)
Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiunt iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui diligunt iniquitatem a facie coruscantis. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:5)
"Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem, scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III101)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION