라틴어 문장 검색

Eodem anno beatae memoriae Marinus papa universitatis viam migravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 71 74:1)
Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:1)
Tanta est sollemnitas ad quam me affectus tuae fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus1)
7. Maior Londinensis comitatus fraternitatibus civitatus solenne pompa apud Shoreditch eum recepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:1)
Etenim rex nunc mandavit maiori et aldermannis civitatis ut oratori papae ad pedem pontis Londinensis fierent, atque plateae universae inter pontem et palatium episcopi Londinensis (ubi rex tunc hospitabatur) civium fraternitatibus in sagulis suis vestitis utrinque clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:3)
27. Lata est insuper lex quae leges municipiorum restringeret, quae saepenumero impugnare solebant praerogativam regis, legem communem regni, et libertatem subditorum, huiusmodi municipiis et collegiis nihil aliud existentibus quam fraternitatibus in malo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:1)
Rex per hoc tempus regem Castiliae in fraternitatem periscelidis cooptavit, et reciproce filius eius Henricus princeps in ordinem aurei velleris admissus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:3)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
sunt enim in universitate rerum rarae et extraordinariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:5)
vel universitatum magnarum, ut motus congregationis majoris, rotationis, et exhorrentiae motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:7)
Itaque decerpenda sunt ex universitate rerum ea quae ad usus vitae maxime faciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:4)
Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:6)
Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:2)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장10)
mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION