라틴어 문장 검색

Ais legisse te hendecasyllabos meos;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
sunt nempe falsa et frivola quae mundiali gloria, ceu dormientes, egimus:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum27)
non vereor ne me nimium confidere quisquam arguat ingeniique putet luctamen inire, sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권191)
"illa nihil, quia facta manu, hic manuum quia facta colit, frivola utraque et utraque nihil."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.19)
fors dignabitur et meis medellam tormentis dare prosperante Christo, dulces hendecasyllabos revolvens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.74)
"nimirum vacuae credentur frivola famae, quae miseros optare iubet quandoque futuri spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem desidiam pigro rerum meditamine palpent."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 159)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)
eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 104:3)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
" Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:1)
inquis, "labor frivolus et supervacuus et quem humiles causae evocaverunt, non est malus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 7:2)
Ego illos in friuola inuitaui nostra:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION