라틴어 문장 검색

Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:2)
Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 5:1)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:6)
Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 4:1)
Qui autem se per gradus extricaverit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:22)
Multi prodigus auri
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 10:1)
quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium155)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
cum luxu, an cum frugalitate.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:8)
inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:55)
passim neglecti prodiga lucri turba furens strictis odium mucronibus explet.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:240)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
cum viscera felle canduerint, ardet stimulis ferturque nocendi prodigus, ignarus causae:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:119)
munificus largi, sed non et prodigus, auri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:303)
laetatur in antro amnis et undantem declinat prodigus urnam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION