라틴어 문장 검색

nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)
contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장6)
simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장4)
hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:4)
quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 4:2)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
ut captam Italiam persultare, ut suas legiones colere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장2)
Germani notis vadis persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장2)
nam comes atra premit sequiturque fugacem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장68)
Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 4:1)
inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION