라틴어 문장 검색

Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, "Pro Iuppiter, ibit hic" ait "et nostris inluserit advena regnis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:2)
vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:5)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventis Hister harenas, quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:1)
adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, iam vino quaerens, iam somno fallere curam, frustra:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:19)
"quis es, fugitiue?"
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 1:5)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)
natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus et quinquennali vincula laxa fame, elapsus regi truculento Susidis orae occiduum properas solus ad usque solum, sed confessorem virtutum signa sequuntur spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:5)
tubas audire calens et pulvere belli flaventem sordere comam captoque referri hostis equo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권114)
ac primum in faciles grassatus cuspide turmas arma refert sociis et in agmina fida peracta caede redit, sic Hyrcana leo Caspius umbra nudus adhuc nulloque iubae flaventis honore terribilis magnique etiamnum sanguinis insons, haud procul a stabulis captat custode remoto segne pecus teneraquc famem consumit in agna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권246)

SEARCH

MENU NAVIGATION