라틴어 문장 검색

nec spes vlla fugae fuga miserrimum et ultimum praesidium est, tamen etiam hoc carebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1211)
Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:4)
ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:8)
Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
Quapropter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores quorum nefando obsequio poenas lues."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:9)
Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:32)
Praeterea, licet falco a lacertiva ave quandoque fugetur, nihilominus falco inter falcones et lacertiva avis inter lacertivas computabitur aves;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:9)
Gratias ago amoris potentissimo regi, qui vestrum dignatus est revocare propositum dirumque fugavit errorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 40:2)
Sed alia iterum ratio coniugatis mutuum contradicit amorem, quia ipsius amoris substantia, sine qua verus amor esse non potest, scilicet zelotypia inter eos scilicet coniugatos per omnia reprobatur et ab eis tanquam pestis debet semper nociva fugari;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:13)
Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:3)
Amoris praeterea inaequalitas, fraudulenta cordis et dolosa duplicitas perpetuo fugare solet amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:6)
Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:9)
Amorem etiam fugat et odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:11)
Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:10)
Res enim talis luxuria est quam persequendo vincimur et fugiendo fugamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION