라틴어 문장 검색

Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 426)
Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1334)
tridentem ideo tridens Neptuno adsignatur, quia mare a quibusdam dicitur tertia pars mundi, vel quia tria genera aquarum sunt, maris, fluminum, fluviorum, quibus omnibus Neptunum praeesse non nulli dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1382)
in regnis hoc avsa tuis ut alibi non illi imperium pelagi saevumque tridentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7921)
unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6184)
ut neque funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat ex homine mortuo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1692)
quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 753)
neptunique i. d. o. g. ab equo Neptuni, qui natus est tridentis percussione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1221)
"In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:17)
Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:11)
'Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:11)
Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
Ipse tridente suo terram percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:9)
Stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION