라틴어 문장 검색

haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 173)
quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 175)
Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:12)
cernit occultum Deus et latentem munere donat, ille ovem morbo residem gregique perditam sano, male dissipantem vellus adfixis vepribus per hirtae devia silvae inpiger pastor revocat lupisque gestat exclusis umeros gravatus, inde purgatam revehens aprico reddit ovili, reddit et pratis viridique eampo, vibrat inpexis ubi nulla lappis spina, nec germen sudibus perarmat earduus horrens, sed frequens palmis nemus, et reflexa veniat herbarum coma, tum perennis gurgitem vivis vitreum fluentis laurus obumbrat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium8)
"neve in spinosos incurrant semina vepres, aspera nam segetem surgentem vincula texunt ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2358)
rorantes saxorum apices vidi, optime papa, purpureasque notas vepribus inpositas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.36)
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti, sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres, sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum, postremo mortem, sed surrecturus, adisti, eripiens quidquid veteris migraverat hostis in ius per nostrum facinus, cum femina prima praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum12)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)
"sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam30)
erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION