라틴어 문장 검색

Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei, conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se “hostiam viventem, sanctam, Deo placentem” (Rom 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:7)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)
Fides non est tantummodo optio fundamentalis quae in intimo animo evenit credentis;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:2)
Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:8)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
quandoquidem facile clarescit rempublicam morari beneficia vos mereri, quamquam mirandum granditer non sit, natione foederatorum 1 non solum inciviliter Romanas vires administrante verum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium virorum militarium-que et supra vel spem nostrae vel opinionem partis adversae bellicosorum non tam defuerint 2 facta quam praemia, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 2:2)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION