라틴어 문장 검색

figere cervos aut furcas, quae figuntur ad casae susten- tationem, quae dictae sunt cervi ad similitudinem cornuum cervi- norum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 291)
Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus per circum, cum virgis caederetur, furcam ferens ductus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:5)
qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus per circum cum virgis caederetur furcam ferens ductus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:5)
Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:12)
| Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita | et sincipitis vetustissima particula mille plagis dolata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:4)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)
furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:4)
Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:11)
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae, cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2202)
et iam retortis bracchiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1358)
carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION