라틴어 문장 검색

Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 3:1)
Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 16:1)
Post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus, vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 14:1)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 4:1)
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
At procul, tamquam horum similia cientibus furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 11:1)
nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes, furias imminere;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 33:3)
Dum haec quae supra digesta sunt Antiochiae Parthico fragore cessante, per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus, post convolutos multiplices casus, ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 21:1)
Sensit immensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus, liventibusque maculis interfusus, animam diu colluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, (minus centum dies) secundo et decimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 6:1)
Inter haec Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 1:1)
Quae temporum rabies, velut cuncta cientibus Furiis, ad regiones quoque longinquas progrediens, late serpebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 1:2)
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION