라틴어 문장 검색

Quis ergo tu es, qui tam antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:9)
Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:4)
Qua racione meant obliquo signa meatu, Cur signum proprios directius exit in ortus Opposite, furans nascendi tempora, tempus Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:12)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Hie algore suo predatur gaudia ueris Furaturque decus pratis et sidera florum, Algescitque calens, frigens feruescit, inundat Aridus, obscurus lucet iuuenisque senescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:5)
Nunc alget meus ille calor, meus ille caminus Qui solis flammas urit, succendit in undis Neptunum, Bachum bachari cogit et ipsum Fulminat igne Iouem, superis furatur honorem Numinis et multos cogit seruire potentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:18)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)
Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:12)
Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:16)
qui prædicas non furandum, furaris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:8)
mendicitatemet divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomenDei mei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:35)
At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:13)
Et si tantumspissi olei inveneris in dimidiis tonellis quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:51)
Et si in dimidiis tonellis inveneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis invenire poteris, scias oleum non fuisse furatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:52)
ut intuentes gloriam Altissimi, erubescant in ejus conspectum venire, cujus mandata temeraverint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION