라틴어 문장 검색

Molli consurgit Amyclas, Quem dabat alga, toro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:32)
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis, Aurea quidquid habet divitis unda Tagi, Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga, Quidquid et in nidis unica servat avis, Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVII2)
unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1810)
nam fures ideo dicti sunt, quod furvo, id est nigro tempore furta committunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3484)
alga herba, quae in mari nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 423)
fur autem a furvo dictus est, id est nigro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4072)
Horatius "quam paene furvae regna Proserpinae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4074)
Hic fontis lacus est, illic sinus egerit algas:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:5)
Ecce inter virides iactatur mytilus algas et rauco trahitur lubrica concha sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:3)
litus habet solidum, quod nec vestigia servet nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:3)
Talia temptanti "prius" inquit "in aequore frondes" Glaucus "et in summis nascentur montibus algae, sospite quam Scylla nostri mutentur amores!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 6:1)
Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:1)
iam iam quiescant inproba, iam culpa furva obdormiat, iam noxa letalis suum perpessa somnum marceat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum22)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION