라틴어 문장 검색

reges, tyrannos, imperia et gradus pompasque honorum stulta tumentium, argenti et auri vim rabida siti cunctis petitam per varium nefas, splendore multo structa habitacula, inlusa pictae vestis inania, iram, timorem, vota, pericula, nunc triste longum, nunc breve gaudium, livoris atri fumificas faces, nigrescit unde spes hominum et decus, et, quod malorum taetrius omnium est, gentilitatis sordida nubila.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis43)
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:3)
nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:15)
"testor, Roma, tuum nobis venerabile nomen et socium de Marte genus (vel quidquid ab aevo, nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu), me pacem servare tibi vel velle abolere quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum, quod te, Roma, capit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 216)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
nostrum hic invenies Apollinarem, seu contra rabidi Leonis aestus vestit frigore marmorum penates, sive hortis spatiatur in repostis, quales mellifera virent in Hybla, quales Corycium senem beantes fuscabat picei latex Galaesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum19)
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
lactea Massagetae veluti cum pocula fuscant sanguine puniceo vel ebur corrumpitur ostro:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권124)
olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes carperet et pulchrae fuscaret gratia formae, ipse deus patriae celsam trans aequora liquit Pergamon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 36)
pars anguibus aspera vivis argento caelata micat, pars arte reperta conditur et fulvo moriens nigrescit in auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권68)
tunc Palladios non inscius haustus incubuit pinguique cutem fuscatur olivo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권221)
in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut visaeque canes ululare per umbram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4551)

SEARCH

MENU NAVIGATION