라틴어 문장 검색

tenuia non ilium candentis carbasa lini, non auro depicta chlamys, non flava galeri
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 238:1)
sed nigrum flavo crinem abscondente galero intravit calidum veteri centone lupanar et cellam vacuam atque suam;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI55)
et longo iactetur spira galero.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII86)
fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:5)
Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI4)
Sic inplet gabatas paropsidesque Et leves scutulas cavasque lances.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI7)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 68314)
sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 68315)
unde Iuvenalis et nigro flavum crinem abscondente galero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6982)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:5)
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde summa pedum propere plantaribus inligat alis, obnubitque comas et temperat astra galero.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권110)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
crepat aurea grandine multa palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권13)

SEARCH

MENU NAVIGATION