라틴어 문장 검색

sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)
Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam egerit, senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint, prope in exsilium ignominiosam pati militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 30:1)
Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 254)
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 12)
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 491)
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt, ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur, manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 115)
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION