라틴어 문장 검색

Quid enim horteris ad conti nentiam, quae placentas desiderat, quae in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:2)
non sic igitur mirabere portus quos natura dedit, sed trunca puppe magister interiora petit, Baianae pervia cumbae, tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso garrula securi narrare pericula nautae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII23)
quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:22)
quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire videmus seminibus permixta carentibus undique sensu?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:5)
dementit enim deliraque fatur, inter dumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:10)
Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:2)
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
Vis, garrule, quantum Accipis ut clames, accipere ut taceas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII9)
Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
Quid si garrula lingua foret?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXI Phoenicopteri2)
Si quis plorator collo tibi vernula pendet, Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIV Crepitacillum1)
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXV Luscinia1)
Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIX Idem1)
arguto pectine garrulo, stridulo, sonanti, ut forte sub arguta consederat ilice Daphnis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION