라틴어 문장 검색

Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.
그리하여 해안 지방의 주민들 곧 시돈과 티로에 사는 자들, 수르와 오키나의 주민들, 얌니아의 모든 주민이 그에 대한 공포와 전율에 사로잡혔다. 아스돗과 아스클론의 주민들도 그를 몹시 무서워하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장28)
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
그런 다음 자네는 제철이 되어 곡식 단이 쌓이듯 수명을 다하고 무덤에 들어갈 것이네. (불가타 성경, 욥기, 5장26)
Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
돌무더기 주위로 그 뿌리가 감기고 바위 틈새를 파고든다네. (불가타 성경, 욥기, 8장17)
Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem.
우둔한 자에게 명예를 부여하는 것은 투석기에 돌을 붙들어 매는 격이다. (불가타 성경, 잠언, 26장8)
Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
그대의 배꼽은 동그란 잔 향긋한 술이 떨어지지 않으리라. 그대의 배는 나리꽃으로 둘린 밀 더미. (불가타 성경, 아가, 7장3)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
지혜가 숨겨져 있고 보물이 보이지 않는다면 둘 다 무슨 소용이 있겠느냐? (불가타 성경, 집회서, 20장30)
Oraculum Damasci. " Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.
다마스쿠스에 대한 신탁. 보라, 다마스쿠스는 이제 성읍이 아니라 폐허 더미가 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 17장1)
" Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator ".
내가 예루살렘을 폐허 더미로, 승냥이 소굴로 만들고 유다 성읍들을 주민들이 없는 폐허로 만들리라. (불가타 성경, 예레미야서, 9장10)
et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
모든 혼합 종족들과 우츠 땅의 모든 임금과 필리스티아 땅의 모든 임금, 아스클론과 가자와 에크론 주민들과 아스톳의 남은 자들, (불가타 성경, 예레미야서, 25장20)
" Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: "Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum".
“모레셋 출신 미카가 유다 임금 히즈키야 시대에 예언하였는데, 그가 온 유다 백성에게 이렇게 말한 바 있습니다. ‘만군의 주님께서 이렇게 말씀하신다. ′시온은 갈아엎어져 밭이 되고 예루살렘은 폐허 더미가 되며, 주님의 집이 서 있는 산은 수풀 언덕이 될 것이다.′’ (불가타 성경, 예레미야서, 26장18)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.
파라오가 가자를 치기 전에 필리스티아인들을 두고, 예레미야 예언자에게 내린 주님의 말씀. (불가타 성경, 예레미야서, 47장1)
Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
가자는 머리를 밀고 아스클론은 말문이 막힌다. 그 골짜기에서 살아남은 자들아 너희가 언제까지 스스로에게 상처를 내려느냐? (불가타 성경, 예레미야서, 47장5)
Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul.
아이 성이 부서졌으니, 헤스본아, 통곡하여라. 라빠의 마을들아, 울부짖어라. 자루옷을 두르고 애곡하며 몸에 상처를 내고 돌아다녀라. 밀콤 신이 그의 사제들과 대신들과 더불어 포로로 끌려갈 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 49장3)
Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
사방에서 바빌론으로 쳐들어가 그곳의 곡식 창고를 열어라. 바빌론을 낟가리처럼 쌓아 올리고 없애 버려라. 그리하여 그곳에 아무것도 남겨 놓지 마라. (불가타 성경, 예레미야서, 50장26)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: " Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ".
주님의 천사가 필리포스에게 말하였다. “일어나 예루살렘에서 가자로 내려가는 길을 따라 남쪽으로 가거라. 그것은 외딴길이다.” (불가타 성경, 사도행전, 8장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION