라틴어 문장 검색

omnia autem arma, escas et exuvias eorum cum eodem praesidio retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:2)
Sed Pisani et Genuenses, videntes eos cum omni supellectile egredi, et gazam illorum inauditam efferri, avaritia vehementer excaecati, fidemque et pactum quod cum rege pepigerant obliti, subito per mediam urbem irruentes cives occiderunt, aurum, argentum, ostra diversi generis et plurima pretiosa rapientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:3)
Populus autem Galileae qui ab arido cum rege urbem intraverat videns Pisanos per urbem discurrere, cives occidere, thesauros inauditos diripere, pariter et ipsi avaritiae flammis aestuantes et jurisjurandi obliti, circiter quatuor millia civium in ore gladii percusserunt, gazam, vestes, pecora, et omnes divitias illorum incomputabiles diripientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:4)
ammiraldus vero Acrae et ammiraldus Assur qui vita a rege impetrata et civitatibus deditis, Ascalonem ante hunc annum confugerant, cum omnibus exuviis suis capti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:3)
Et eciam sanctus Bernardus dixit, Gazas congestas precellit mentis honestas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:10)
Glorificant gazæ privatos nobilitate, Paupertasque domum premit altam nobilitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 252:3)
Gazas congestas mentis præcellit honestas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:1)
Glorificant gazae privatos nobilitate Paupertasque domum premit altam nobilitate.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 58:1)
Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:1)
Anima ergo nostra sicut aquila alta petat, supra nubes volet, renovatis splendescat exuviis, coelo volatus inferat, ubi laqueos incidere non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:20)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:2)
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:2)
Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION