라틴어 문장 검색

Gazas congestas mentis præcellit honestas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:1)
Glorificant gazae privatos nobilitate Paupertasque domum premit altam nobilitate.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 58:1)
Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:1)
Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:2)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)
Ditant furta senem, creuit sua copia furtis, Est sua de censu gaza recisa tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:7)
Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:4)
"Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권13)
Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 1:1)
VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 2:1)
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit - quos παραδείσουσ Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit - haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 5:1)
Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, roboraria, aliquot Romae viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, esse a roboreis, quibus saepta essent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 6:1)
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuuamen Esse putat iustos, his gazis quos tot (h)onustos Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:4)
Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장9)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
(불가타 성경, 아모스서, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION