라틴어 문장 검색

at mihi Tartarei satis est si nulla ministri occurrat facies, avidae nec flamma gehennae devoret hanc animam mersam fornacibus imis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1245)
nam gehennae est incola.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.53)
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta occupat interitu, neque est violentius ullum terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum mundani involvat populi damnetque gehennae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1132)
Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:3)
quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:12)
Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:20)
ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION