라틴어 문장 검색

Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 3:1)
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 35:2)
Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 26:2)
carmine, victori geminans cratera parenti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 361:1)
"Filius hominis non habet, ubi caput reclinet:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:3)
"filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:47)
tunc illa time, cum pocula sumes geminata et lato Setinum ardebit in auro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X9)
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 5:1)
Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:10)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:4)
et noctis geminatis arte tenebris, Moestum tecta caput squalenti nube, pererrat Corpora caesorum, tumuli proiecta negatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:2)
Excepit resonis clamorem vallibus Aemus, Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:12)
Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutas In vultus effusa comas, Cornelia puppi Egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION