-
non quod Papinius tuus meusque inter Labdacios sonat furores aut cum forte pedum minore rhythmo pingit gemmea prata silvularum.
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem42)
-
sunt haec gemmea, sed Neroniana.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:4)
-
furvae miseram circum undique leti vallavere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam58)
-
aut furvo Proserpina poste notarat coetibus adsumptum functis;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권3)
-
ne tamen extremo frustra morientis honori adfuerit, venit in medios caligine furva saepta globos, primumque leves furata sagittas audacis tergo pueri caelestibus implet coryton telis, quorum sine sanguine nullum decidit;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권318)
-
iam Nox iungit equos, currumque sequuntur matris lasciuo sidera fulua choro, postque uenit tacitus furuis circumdatus alis Somnus et incerto Somnia nigra pede.
- (티불루스, Elegiae, 2권, poem 153)