라틴어 문장 검색

de solidis etiam, id est cybis et sphericis vel pyramidis, laterculis etiam vel tignulis et cuneis, quae omnia quidem geometricae propriae considerationis sunt, sed sicut ipsa geometriae scientia ab arithmetica velut quadam radice ac matre producta est, ita etiam eius figurarum semina in primis numeris invenimus, planum siquidem fecimus, quod omnes disciplinas haec interempta consumeret, quas minime constituta firmaret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:5)
Hi vero idcirco a ternario numero inchoant, quod latitudinis et superficiei solus ternarius principium est. In geometria quoque idem planius invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:2)
Sicut nec pars prima, nec etiam pars [secunda] mathematicarum scientiarum quae geometria est, potest hoc ostendere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:1)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:1)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo (31) differo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장15)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:2)
Praeter haec evenit, ut in quorumdam ventribus varices sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hane quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 5:1)
itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:1)
ideoque et iuris civilis scientiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:2)
Sed priusquam versus Aeschyli ponam paucis explananda est historia Palicorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:3)
tota autem Iunonis petitio in sequentibus explanatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 698)
aut certe 'explorare' explanare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 777)
et sciendum est omnium auctorum esse consuetudinem res dubie positas in sequentibus explanare et plenius dicere, ut hoc loco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2522)
sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more suo explanat sequentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2502)

SEARCH

MENU NAVIGATION