라틴어 문장 검색

In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:5)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:5)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:3)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:1)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:3)
Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:6)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:4)
utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:8)
necessaria gestatio, nauigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:4)
gestatione, frictione uti, sorbitionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:6)
Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:4)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:2)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION