라틴어 문장 검색

Nam nimiam cupiditatem iraeque immodicam effrenationem quasi quidam rector animus pura intellegentia roboratus adstringit, et has quodammodo inaequalitatis formas temperata bonitate constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:3)
Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장6)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sud ore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장9)
quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장9)
14. De frictione vero adeo multa Asclepiades tamquam inventor eius posuit in eo volumine, quod communium auxiliorum inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장1)
15. Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장1)
Asclepiades etiam in recenti vehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장3)
Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro viribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장8)
firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장51)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장30)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장74)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장24)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION