라틴어 문장 검색

pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 148:1)
pronuntiasse autem dicitur uoce acuta, ardenti motu gestuque, non sine uenustate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 2:6)
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:2)
lavdes herculeas et facta ferunt senes tantum voce laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta monstrabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2881)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 156:1)
quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 212:2)
qui voce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu, Melanippam, Clytemnestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:3)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
sic se testatur et offert celsa potestatis species, non voce feroci, non alto simulata gradu, non improba gestu.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:206)
in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:4)
quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 353:4)
at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci , exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 231:2)
ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION