라틴어 문장 검색

Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa in gutture assurgit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:10)
Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:1)
si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, :
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:3)
Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:3)
Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa, posteriore parte velut innatant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:2)
Hinc humerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 18:1)
medius teres, durus, medullosus leniter gibbus in priorem et posteriorem et interiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 18:2)
Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in vertice sinuatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:4)
Idque ab exteriore parte gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:4)
Dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:4)
Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:1)
Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:1)
ut ea parte qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 34:2)
'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)

SEARCH

MENU NAVIGATION