라틴어 문장 검색

Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:3)
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
(불가타 성경, 바룩서, 1장26)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장3)
Atque hi quidem hoc modo sunt, ut prior ille, quem suae partes superant, talis videatur, tamquam si quis multis super naturam manibus natus, ut centimanus gigas vel triplici coniunctus corpore, ut Geryo tergeminus, vel quicquid unquam monstruosum naturae in partium multiplicatione subripuit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 2:1)
Mementote vos Golie, gigantis eximii,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM103)
iterumne Tonantem inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:65)
haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci sudavere mihi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:247)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)
non talis Tyrias sparsisse iuvencus harenas dicitur, optatum quando revexit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti3)

SEARCH

MENU NAVIGATION